- GOTHA
- GOTHAurbs patva Thuringiae, a Gothis condita, A. C. 923. celebri murorum ambitu ac propugnaculis decorata. Meldia fere inter Erfordiam ad Ort. et Eisenacum ad Occ. Admirandae fortitudinis castrum habuit Grimmenstein, quod solo aequatum est, A. C. 1567. Ferdin. I. Imp. et Ordd. Imperii mandato, capitali supplicio affectis Nobilibus illud vi retinentibus, Nic. Lloydius. In dit. Ducis Weimariensis, e domo Saxonica, cuius familiae Historia paucis haec: Ioh. Fridericus El. bello Smalcaldico caprus, Electoratum Mauritio aguato cedere coactus est, Gotham que tenuit. Huius fil. Ioh. Fridericus II: Gothanam lineam orsus est, fratre huius Ioh. Vilhelmo Weimariensem incipiente. Prior, quod proscriptos ab Imp. tueretur, et ipse proscriptus, arxque Gothana, ut dictum, diruta est. Sed filii eius Ioh. Casimirus et Ioh. Ernestus, A. C. 1570. in gratiam recepti, quorum ille Coburgi magno aulae splendore habitabit, Gymnasii Casimiriani auctor, hic Isenaci sedem habuit. Obiêrunt ambo sine heredibus masculis: A. C. 1633. et 1638. sic ad agnatos Weimatienses revoluto principatu filii Ioh. Ducis Vinariensis, Vilhilmus quidem Vinariensis, Ernestus vero Gothanae novae linearum conditores fuêre, quorum hic, permissu Imp. arcem Gothanam, nomine Grimmenstein in Fridenstein commutato, restautavit et cum urbe muniit. Pater ex Elisabetha Sophia agnata egregiae prolis, in qua ad pieratem, virtutes et literas formanda, post publicas cutas, totus semper fuit. Ex his Ioh. Ernestus A. C. 1657. mortuus, spes in herba praecidit, supersunt Fridericus, Albertus, Bernardus, Henricus, Christianus, Ernestus; et Ioh. Ernestus, publicis votis et totius Impetii applausibus ex asle respondentes. Vide Phil. Iac. Speneri Syllogen Geneal. Hist. p. 126. et 127.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.